

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 21: Versus 13
Onus in Arabia.Arabes sunt Saraceni, etc., usque ad inde alloquitur Deus Judaeos fugientes sic:In saltu ad vesperam.O Judaei, qui obsidionem Babyloniam fugietis in saltu, id est in silvis Saracenorum dormietis, fugientes Chaldaeos in semitis Dodanim, quod interpretaturin propinquosvelcognatos,id est, in via quae ducit propinquos vestros Saracenos.Vesperam.[ID.]Quae est principium noctis. Qui peccare incipit, in vespera est; qui ad summum venit, in media nocte. Media nocte primogenita Aegypti occiduntur. Petrus negat, luce jam vicina poenitet.In semitis.[ID.]Quia vespera principium malorum, etc., usque ad quando contra patrem rebellavit.